ORANDI pro Rep

ORANDI pro Rep
ORANDI pro Rep
Principeque ritus, apud Romanos olim, religiose obervatus: Unde pro valetudine Augustae, pro incolumitate Principis, vota suscepta esse, apud Tacitum reperire est, Annal. l. 3. c. 71. l. 4. c. 17. l. 12. c. 68. Qui et Histor. l. I. c. 50. memorans, quantus maeror plerosque ex Populo occupaverit, aliatô, de Vitellio contra Ottonem electo, nuntiô, querentes rogitantesque introducit, pro Othone, an pro Vitellio in templa ituros? utrasque impias preces etc. Et Ovid. Fastorum l. I. v. 67. Ianum invocans,
Dexter ades Ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus habet.
Dexter ades, Patribus, Populoque Quirini!
Vide Eundem l. I. in fin. ubi Sacerdotes hac in re sui officii admonet; et Trist. l. 2. Eleg. I. ubi ipsum Augustum alloquitur. Imo morem invaluisse, certô statutôque die salutem Principis Diis commendare, Gaius testatur l. 233. § I. de V. S. Post Kalendas Ianuarias, inquiens, die tertiô pro salute Principis vota suscipiuntur. Quod iam Iulii Caesaris tempore coepisse, ex Dione discimus l. 44. qui constitutum esse refert, Ε῎υχιςθαι ὑπὲρ ἀυτοῦ δημοσίᾳ μετ᾿ ἔτος ἕκαςτον, Ut quotannis pro ipsius salute publico supplicaretur. Eundem honorem Augusto, post Actiacam vict oriam, habitum, idem memorat, l. 51. atque id postea sollennem in morem abiisse, alibi indicat; ubi Caium Caligulam vota, quotannis a Magistratu et Pontificibus pro ipsius salute nuncupata, etiam ad sorores pertinere voluisse ait; alibique, l. nempe 59. vota ista, τὰς ἐυχὰς τὰς κατ᾿ ἔθος ὑπὸ τῶ Α᾿ρχόντων, καὶ ὑπὸ τῶ Ι῾ερέων, ὑπὲρ τοῦ Α᾿υτοκράτορος καὶ ὑπὲρ τοῦ Δημοσίου ποιουμέτας, appellat. Neque incommode huc illud Arcadii atque Honorii Imperator. l. un. C. de oblat. vot. dicentium, Votis communibus felicem annum aperiri, refertur. Praeter cuiusmodi precationes sollennes, alias quoque pro Principibus ad Deos fundi solitas, reperimus, apud Senecam Consol. ad Polyb. c. 31. et 36. Plinium Panegyr. Traian. alios.
Unde Asclepiades Praefectus, Romanum Martyrem, sacre etiam pro Principe Diis facere recusantem, increpans, apud Prudentium περὶ ςτεφάν. Hymn. 14. v. 416. inquit,
Hoc sanctum ab Avo est, hoc ab Atavis traditum,
Placanda nobis, pro triumphis Principis
Delubra, faustus ut secundes gloriam
Precinctus; atque subiugatis hostibus
Ductor quietem frenet orbem legibus.
Accingere ergo, quisquis es, nequissime,
Pro principali rite nobiscum Deos
Orare vita, vel quod hostem publicum
Pati necesse est, solve poenam sanguine,
Sprevisse templa, respuisse est Principem.
Nec omittendum, quod Tacit. habet Annal. l. 15. c. 23. nempe Senatum uterum Poppaeae, Neroni iunctae, commendasse Diis, more etiam hociernis Aulis receptô etc. Idem maiori longe pietate Christiani quôvisaevô fecêre. Praeivit pene verba Apostolus I. Timoth. c. 2. v. 1. 2. Hortor, dicens, primum omnium fieri, obsecrationes, Orationes, postulationes —— pro omnibus hominibus, pro Regibus, et pro quacumque potestate. Et de more pro Principum salute orandi, Proinde, scribit Iustinus Martyr, Apolog. 2. nos solum Deum adoramus, et vobis in rebus aliis laeti inservimus, Imperatores ac Principes hominum esse prositemur, et simul precantes, ut cum Imperiali potestate sanam quoque mentem obtinere comperiamini. Athenagoras item, suâ ad Marc. Aurelium Antoninum et L. Aur. Commodum Imperatores pro Christ ianis Apolog. Qui enim, inquit, quod orant, impetrant, quam qui pro Imperio vestro vota precesque ad Deum profundunt, ut Filius Patri in eo, sicut aequissimum est succedut etc. Tertullian. quoque Apologet. c. 30. et 39. Oramus etiam pro Imperatoribus etc. Ut et Arnobius, contra Gent. l. 4. sub fin. Cur immaniter conventicula dirui (Christianorum scil. meruere) in quibus summus oratur Deus, pax cunctis et venia postulatur: Magistratibus, Exercitibus, Regibus. Sic Athanasius ad Imper. Constantium Apolog. excusans, quod in magna Ecclesia Alexandriae, nondum dedicata, synaxin habuerat, ibi preces pro eius salute factas esse, inter alia, ait. Et aliquanto inferius, sermone ad Christum versus, Ecce Domine ——— reus agor, quia —— populus per te tuum Patrem —— imploravit, idque pro salute famuli tui pientissimi Constantii etc. Pari pietate etiam Ecelesiam (si eô nomine compellare licet) Iudaicam, pro Imperatoribus quottidiana, sollemniaque sacrisicia peregisse, Iosephus auctor est advers. Apion. l. 2. p. 1065. Vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. pur. c. 16. § 21. et 22.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”